monumenta.ch > Plinius > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 36
{VIII} Seruntur autem palmae et trunco duum cubitorum longitudine, a cerebro ipso arboris fissuris diviso atque defosso. et ab radice avulsae vitalis est satus et ramorum tenerrimis. in Assyria ipsa quoque arbor strata in solo umido tota radicatur, sed in frutices, non in arborem.